- ORYX
- I.ORYXlocus Arcadiae ad Ladonem fluv. Pansan. l. 8.II.ORYXunicorne animal, Aristoteli l. 2. c. 1. et Plinio l. 11. c. 46. quorum hic ponit in censu caprarum silvestrium, quas ut doceat in plurimas figuras transfigurari, postquam caprcas menioravit et rupicapras et ibices. Sunt, inquit, et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilô vestiri et ad caput versô.Columella tamen cervis videtur accensere, cum l. 9. c. 1. ita orditur, Ferae perudes, ut capreoli, damaeque, neo minus orygum cervorumque genera. In Africae desertis, mirabilis erat Oryae, ad remedia sitientium: Namque Getuli latrones eô durabant auxiliô, repertis in ilius corpere saluberrimi liquoris vesicis, Plin. l. 10. c. 73. Idem ab Aegyptiorum Horoscopis magni fiebat, ob fideralem scientiam: Namque, ut Caniculae sternutamenti, ita Lunae Solisque ortum, clamore inconditô significabat, aut alvi deiectione, Aelian. l. 7. c. 8. Plin. l. 2. c. 40. Plut. de Sollertia animal. etc. Qua ipsa de causa fuit hieroglyphicon immunditiei, et ab Aegyptiorum Sacerdotibos solus edebatur ἀσφράγιςτος, Orus in Hieroglyph. ubi ἀσφράγιςτον victimum Scaliger exponit, cuius frons cultrô signata non fuerit, ex more Romano, cum de Aegyptio fit intelligendum. Quid sit autem his ἀσφράγιςτον et ἀσήμαντον κτῆνος, et quomodo soliti fint Aegyptii Sacerdotes probare ae fignare vitimas suas, docet Herodot. l. 2. c. 38. nullum nempe κτῆνος ἀσήμαντον, exceptô oryge, edebant. Eosdem Regibus fuis offerebant donarii locô Indi, apud Aelian. l. 13. c. 25. In Ptolemaei pompa, apud Athenaeum l. 5. orygum bigae sertem erant: in vivariis Romae fuisse, colligitur ex Columella l. 9. c. 1. in cenis, ex Iuvenali Sat. 11. v. 140. in Amphitheatris, ex martiali l. 15. Epigr. 95. Orygis porro cornu Simos Aethiopes et Struthophagos, pro armis ufos esse, notat Agatharchides c. 16. Graecos ad pacis artes, ut qui ex eo cithararum cubita faciebant, Herodot. l. 4. quas phoenices, i. e. pumicas inde dictas, conicit Bochart. quia orygum cornna ex Africa et Getulia, Poenis deferentibus, habebant, Plin. l. 10. c. 37. Sed et ex pelle orygis citurae fiebant, i. e. minora Maurorum scuta, ut Iuvenalis Scholiastes auctor est, Sat. 11. Nec omittendus Heliodori locus, quô Perfina Aethiopum Regina, in sacrificia et convivia adhibuisse legitur, βοῶν τε ἀγέλας καὶ ἵππων καὶ προβάτων, ὀρύγων τε καὶ γρυτῶν, boum greges et equorum et ovivin orygumque et coturnicum etc. E quibus cum constet abunde, olim Oryges notifsmum fuisse animal, et in Africa maxime multi usus, mirum est, illorum hodie ne tenuissimum quidem super esse vestigium. Nisrquis Orygum esse species putet unicornes illas capras, quas in monte Carpatho, Bulgaria et Segestana, describunt Eruditi. Fallitur eni Bellonius, cui Arabum gaezellae bicornes, circa montem Sina et alibi, funt Veter. oryges, cum Arabice gazel, vel gazal, potius, nihil quidquam sit, quam capreae hinnulus. Quod vero orygem Oppiani attinet, Cynegeticwn l. 2. v. 445. ubi illum describit, lactei cooris tantique roboris, ut tauri, ursi et leonis impetum sustinere audeat, non propterea oryx is ab aliorum oryge diversus est. Namque freri porest, ut illorum aliqui dorcadum colorem habeant, quod Hesychius vult, alii lacteum colorem, quod Oppianus: quomodo etiam in dorcadum genere platycerotes adiquando totae albae sunt. Et, praeter Oppianum, ut animal pugnacissimum, Orygem describit Martial. l. 13. Epigr. 95.Matutinarum non ultima praeda ferarumSaevus oryx, constat quot mihi morte canum?Nec obstat, quod idem orygem bicornem facit; non enim omnes illorum unicornes esle, sed et quosdam bicornes, imo quadricornes, refert de India Aelian. l. 15. c. 14. Plus videtur esse virium, quod Oppianus orygem suum non multum minorem rhinocerote esse ait. Sed et orygem accedere consuevisse ad bovis magnitudinem, Herodot. tradit l. 4. c. 192. Hinc bigis iungi consuevisse, legimus apud Athenaeum l. 5. c. 7. et equi vices praestitisse, priscis Aegypti Regibus, Horus Heroglyph. l. 1. c. 46. ubi illos ἐπικαθίσαντας τούτῳ τῷ ζώῳ, insidentes huic animali, describit: aut saltem Horoscopo, h. e. horarum inspectori, qui orygi insidens, Reges monuerit de proximo exortus tempore, ut alii haec verba intelligunt, pro ἐπικαθίσαντας legentes ἐπικαθίσαντος, seil. τοῦ Ω῾ροσκόπου. Certe Oryx e caprarum silvestrium fuit genere, sed ita ut ad cervi naturam ac staturam magis accederet. Unde orygem cum cervis recenset Columella l. 9. c. 1. Etiam apud Plinium l. 11. c. 37. cervi subulonis nomine orygem fignificari multis contendit Salmas. ad Solin. atque in hanc rem citat hoc ex veter. Glossario. Sublones, ὄρυγες, θηρία, ἐργαλεῖά τε, ferae et artificum instrumenta, nempe fossoria. Nam ὄρυξ proprie Graecis, illud notat instrumentum, quod oppopam Latini vocant, item subulonem: Unde oryx et subulo dictum id animal, quia cornu habet instar subulae, aut instar τοῦ ὄρυγος, sive fossorum, sive lapicidarum; adeo quidem durum, ut iis velut gladiis ferreis in pugna usi fuerint Simi populi veluti diximus. E quo obiter notandus lamprid. qui virium ad conficiendas feras tantarum foisse Commodum scribit, c. 13. uti ergis cornis hastâ transmiserit. Patriam quod spectat animalis huius, in iis, quae ad Tritonis flum. ortum in Africa procreantur, recensetur herodoto l. 4. quemad modum et Plinius Africae adscribit l. 10. c. 73. Alii Aethiopiae interiori vindicant, Strabo l. 16. Diodor. Sic. l. 3. et Heliodorus l. 10. Sed et aegyptium fuisse, aut saltem Aegyptiis notissimum, refert Plin. idem l. 2. c. 40. Aelian. Hister. l. 7. c. 8. Alii etc. Vide plura hanc in rem, apud Bochart. Hieroz. parte prior. l. 3. c. 27. Ubi de Reem et c. 28. ubi de Tho, vel Theo; nec non Salmas. ad Solin. passim, ac supra voce Monoceros.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.